monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 13, 4
Notandum autem quod in Scriptura sacra Calendas cum legimus, nihil aliud quam novae ortum lunae intelligere debemus, iuxta illud Numerorum: In Calendis autem, id est, in mensium exordiis, offeretis holocausta Domino. Quia nimirum Hebraei, ut supra dictum est, non alia mensium exordia quam Neomenias, id est, novilunia, norunt.